Trouvé 858 Résultats pour: Rio
Et misit Nabuchodonosor rex Assyriorum ad omnes inhabitantes Persidem et ad omnes inhabitantes ad occasum: inhabitantes Ciliciam et Damascum et Libanum et Antilibanum et ad omnes inhabitantes circa faciem maritimae; (Liber Iudith 1, 7)
et ad eos, qui sunt in nationibus Carmeli et Galaad, et ad superiorem Galilaeam et ad campum magnum Esdrelon; (Liber Iudith 1, 8)
Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. (Liber Iudith 1, 11)
Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicut locutus est. (Liber Iudith 2, 1)
Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se, (Liber Iudith 2, 4)
et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia. (Liber Iudith 2, 15)
Et exierunt ex Nineve viam dierum trium super faciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem, qui est in sinistra superioris Ciliciae. (Liber Iudith 2, 21)
Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumque fecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum, et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium. (Liber Iudith 4, 1)
Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde. (Liber Iudith 7, 18)
Tu enim fecisti priora illorum et illa et, quae postea et quae nunc et quae futura sunt, cogitasti; et facta sunt, quae cogitasti. (Liber Iudith 9, 5)
Et ibant in convallem in directum, et obviavit ei prima custodia Assyriorum. (Liber Iudith 10, 11)
Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis: “Ecce caput Holofernis principis militiae virtutis Assyriorum, et ecce conopeum, in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit eum Dominus in manu feminae. (Liber Iudith 13, 15)