Trouvé 858 Résultats pour: Rio
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans. (Liber II Paralipomenon 28, 16)
Venitque contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui afflixit eum, non autem confortavit. (Liber II Paralipomenon 28, 20)
Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. (Liber II Paralipomenon 28, 21)
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: “Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi”, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 23)
Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 26)
dixitque ad eos: “Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. (Liber II Paralipomenon 29, 5)
Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. (Liber II Paralipomenon 29, 7)
Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 21)
Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: “Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)
Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur canerentque laudes in portis castrorum Domini. (Liber II Paralipomenon 31, 2)
post quem Iahiel et Azazias et Nahath et Asael et Ierimoth, Iozabad quoque et Eliel et Iesmachias et Mahath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei. (Liber II Paralipomenon 31, 13)
Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)