Trouvé 1461 Résultats pour: Rex
Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei rex, evenerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 27)
Et ante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis noni — hic est mensis Casleu — centesimi quadragesimi octavi anni (Liber I Maccabaeorum 4, 52)
Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis. (Liber I Maccabaeorum 5, 36)
Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro (Liber I Maccabaeorum 6, 1)
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. (Liber I Maccabaeorum 6, 2)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. (Liber I Maccabaeorum 6, 16)
Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem. (Liber I Maccabaeorum 6, 17)
Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant; (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; (Liber I Maccabaeorum 6, 43)