Mosaico decorativo

Trouvé 1461 Résultats pour: Rex

  • Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est. (Liber I Regum 14, 17)

  • In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem (Liber I Regum 14, 25)

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea cursores et postea reportabant ad armamentarium cursorum. (Liber I Regum 14, 28)

  • In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae (Liber I Regum 15, 9)

  • Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae. (Liber I Regum 15, 17)

  • Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha. (Liber I Regum 15, 22)

  • Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam”. (Liber I Regum 17, 10)

  • Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei”. (Liber I Regum 19, 4)

  • Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. (Liber I Regum 19, 8)

  • Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam. (Liber I Regum 20, 1)

  • Responditque rex Israel: “Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea”. (Liber I Regum 20, 4)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina