Trouvé 1461 Résultats pour: Rex
dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? (Liber I Regum 1, 24)
Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. (Liber I Regum 1, 25)
Et respondit rex David dicens: “Vocate ad me Bethsabee”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, (Liber I Regum 1, 28)
iuravit rex et ait: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber I Regum 1, 29)
Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”. (Liber I Regum 1, 31)
Dixit quoque rex David: “Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae”. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)
et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 34)
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)
Responditque Ionathan Adoniae: “Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. (Liber I Regum 1, 47)
Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. (Liber I Regum 1, 49)
Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. (Liber I Regum 1, 50)