Trouvé 1461 Résultats pour: Rex
Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)
Dixitque ei rex: “Noli timere. Quid vidisti?”. Et ait mulier ad Saul: “Hominem divinum vidi ascendentem de terra”. (Liber I Samuelis 28, 13)
Qui renuit et ait: “Non comedam”. Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum. (Liber I Samuelis 28, 23)
Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt et abierunt hac eadem nocte. (Liber I Samuelis 28, 25)
Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite”. (Liber I Samuelis 29, 10)
Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 11)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. (Liber I Samuelis 31, 12)
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)
Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner”. Porro rex David sequebatur feretrum. (Liber II Samuelis 3, 31)
Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. (Liber II Samuelis 3, 32)
Plangensque rex et lugens Abner ait: “Numquid, ut mori solent insensati, mori debuit Abner? (Liber II Samuelis 3, 33)
Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi. (Liber II Samuelis 3, 36)