Trouvé 31 Résultats pour: Revertere
Dixitque ei angelus Domini: “Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius”. (Liber Genesis 16, 9)
Et dixit Dominus ad Iacob: “Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum”. (Liber Genesis 31, 3)
Dixitque Iacob: “Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", (Liber Genesis 32, 10)
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam”. (Liber Exodus 4, 19)
Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10, 36)
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris”. (Liber Numeri 23, 5)
Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris ei”. (Liber Numeri 23, 16)
Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito”. (Liber Numeri 24, 11)
Et cucurrit ad Heli et dixit: “Ecce ego; vocasti enim me”. Qui dixit: “Non vocavi. Revertere; dormi!”. Et abiit et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)
sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)
At ille ait: “Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum”. (Liber I Samuelis 15, 30)