Trouvé 78 Résultats pour: Responderunt
Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?”. Qui responderunt: “Ascende, et dabit Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 6)
At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)
At illi responderunt: “Mendacium! Narra nobis!”. Qui ait eis: “Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel””. (Liber II Regum 9, 12)
invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: “Quinam estis vos?”. At illi responderunt: “Fratres Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae”. (Liber II Regum 10, 13)
Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: “Sic loqueris populo, qui dixit tibi: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva”, et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei; (Liber II Paralipomenon 10, 10)
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: “Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat. (Liber Esdrae 5, 11)
Responderunt pueri: “Ecce Aman stat in atrio”. Dixitque rex: “Ingrediatur”. (Liber Esther 6, 5)
Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: “Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”. (Liber Esther 6, 13)
Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia. (Liber Iob 32, 15)
Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, (Liber Iob 32, 16)
Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: “Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus. (Liber I Maccabaeorum 2, 17)
Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta (Liber I Maccabaeorum 2, 36)