Mosaico decorativo

Trouvé 238 Résultats pour: Regnavit Ieroboam

  • Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 14, 28)

  • Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro eo. (Liber II Regum 14, 29)

  • Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae. (Liber II Regum 15, 1)

  • Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. (Liber II Regum 15, 2)

  • Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 7)

  • Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus. (Liber II Regum 15, 8)

  • Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 15, 9)

  • Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria. (Liber II Regum 15, 13)

  • Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. (Liber II Regum 15, 17)

  • Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius (Liber II Regum 15, 18)

  • Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio. (Liber II Regum 15, 23)

  • Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 15, 24)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina