Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)
venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1, 10)
Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. (Liber Exodus 1, 11)
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. (Liber Exodus 1, 12)
Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. (Liber Exodus 1, 14)
Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, (Liber Exodus 1, 15)
praecipiens eis: “Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate”. (Liber Exodus 1, 16)
Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)
Quibus ad se accersitis rex ait: “Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?”. (Liber Exodus 1, 18)
Quae responderunt: “Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt”. (Liber Exodus 1, 19)
Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; (Liber Exodus 1, 20)