Mosaico decorativo

Trouvé 20258 Résultats pour: Re

  • Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves. (Liber Genesis 38, 13)

  • Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. (Liber Genesis 38, 14)

  • Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum. (Liber Genesis 38, 15)

  • Declinansque ad eam in via ait: “Veni, coeam tecum”; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: “Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo?”, (Liber Genesis 38, 16)

  • dixit: “Mittam tibi haedum de gregibus”. Rursum illa dicente: “Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum”, (Liber Genesis 38, 17)

  • ait Iudas: “Quid vis tibi pro arrabone dari?”. Respondit: “Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes”. Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit (Liber Genesis 38, 18)

  • Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, (Liber Genesis 38, 20)

  • interrogavit homines loci illius: “Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via?”. Respondentibus cunctis: “Non fuit in loco isto meretrix”, (Liber Genesis 38, 21)

  • reversus est ad Iudam et dixit ei: “Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum”. (Liber Genesis 38, 22)

  • Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione”. Dixitque Iudas: “Producite eam, ut comburatur”. (Liber Genesis 38, 24)

  • Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: “De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus”. (Liber Genesis 38, 25)

  • “Iste egressus est prior”. (Liber Genesis 38, 28)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina