Mosaico decorativo

Trouvé 20258 Résultats pour: Re

  • Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere”. (Liber Genesis 27, 46)

  • Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: “Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan; (Liber Genesis 28, 1)

  • surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. (Liber Genesis 28, 2)

  • Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum; (Liber Genesis 28, 3)

  • et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo”. (Liber Genesis 28, 4)

  • Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau. (Liber Genesis 28, 5)

  • Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “Non accipies uxorem de filiabus Chanaan”, (Liber Genesis 28, 6)

  • quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram; (Liber Genesis 28, 7)

  • probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, (Liber Genesis 28, 8)

  • ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth. (Liber Genesis 28, 9)

  • Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran. (Liber Genesis 28, 10)

  • Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina