Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, (Epistula ad Hebraeos 3, 1)
Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto, (Epistula ad Hebraeos 3, 8)
ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea (Epistula ad Hebraeos 3, 9)
sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”. (Epistula ad Hebraeos 3, 11)
Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, (Epistula ad Hebraeos 3, 12)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “hodie” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus, (Epistula ad Hebraeos 3, 14)
dum dicitur: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione”. (Epistula ad Hebraeos 3, 15)
Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? (Epistula ad Hebraeos 3, 18)
Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (Epistula ad Hebraeos 3, 19)