Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, (Epistula ad Titum 1, 7)
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)
Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, (Epistula ad Titum 1, 10)
quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. (Epistula ad Titum 1, 11)
Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri”. (Epistula ad Titum 1, 12)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam. (Epistula ad Titum 2, 1)
Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. (Epistula ad Titum 2, 6)
in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)
Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat! (Epistula ad Titum 2, 15)