Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?”. (Epistula ad Galatas 2, 14)
Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores, (Epistula ad Galatas 2, 15)
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)
Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! (Epistula ad Galatas 2, 17)
Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo. (Epistula ad Galatas 2, 18)
Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)
Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. (Epistula ad Galatas 3, 6)
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”, (Epistula ad Galatas 3, 13)
ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)