Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Sed dicet aliquis: “Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 35)
Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. (Epistula I ad Corinthios 15, 40)
Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; (Epistula I ad Corinthios 15, 42)
seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; (Epistula I ad Corinthios 15, 43)
seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. (Epistula I ad Corinthios 15, 44)
Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. (Epistula I ad Corinthios 15, 47)
Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes; (Epistula I ad Corinthios 15, 48)
et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. (Epistula I ad Corinthios 15, 49)
Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem. (Epistula I ad Corinthios 15, 53)
Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)