Trouvé 20258 Résultats pour: Re
extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes. (Liber Exodus 37, 9)
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum. (Liber Exodus 37, 11)
Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream. (Liber Exodus 37, 12)
Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae (Liber Exodus 37, 13)
et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. (Liber Exodus 37, 16)
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant: (Liber Exodus 37, 17)
sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera; (Liber Exodus 37, 18)
tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri. (Liber Exodus 37, 19)
In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores; (Liber Exodus 37, 20)
Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua. (Liber Exodus 37, 25)
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. (Liber Exodus 37, 27)
Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis. (Liber Exodus 37, 28)