Mosaico decorativo

Trouvé 20258 Résultats pour: Re

  • et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. (Liber Exodus 27, 7)

  • Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (Liber Exodus 27, 9)

  • Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 27, 11)

  • In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, (Liber Exodus 27, 13)

  • in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; (Liber Exodus 27, 14)

  • et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)

  • In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)

  • In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. (Liber Exodus 27, 18)

  • Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies. (Liber Exodus 27, 19)

  • in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. (Liber Exodus 27, 21)

  • Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina