Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est; (Liber Genesis 21, 1)
concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)
et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 21, 4)
Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius. (Liber Genesis 21, 20)
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)
et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum (Liber Genesis 22, 9)
His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: (Liber Genesis 22, 20)
Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram (Liber Genesis 22, 21)
ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 24 Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha. (Liber Genesis 22, 23)
Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, (Liber Genesis 23, 17)
Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth. (Liber Genesis 23, 20)