Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae; (Liber Numeri 13, 19)
humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae”. Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt. (Liber Numeri 13, 20)
Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, (Liber Numeri 13, 25)
Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi; (Liber Numeri 13, 28)
Amalec habitat in Nageb, Hetthaeus et Iebusaeus et Amorraeus in montanis, Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis”. (Liber Numeri 13, 29)
Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: “Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est; (Liber Numeri 13, 32)
ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur”. (Liber Numeri 13, 33)
et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! (Liber Numeri 14, 2)
"Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". (Liber Numeri 14, 16)
"Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". (Liber Numeri 14, 18)
“Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi. (Liber Numeri 14, 27)
In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, (Liber Numeri 14, 29)