Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)
Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. (Liber Leviticus 25, 35)
Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. (Liber Leviticus 25, 36)
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum, (Liber Leviticus 25, 39)
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. (Liber Leviticus 25, 46)
Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, (Liber Leviticus 25, 47)
post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum (Liber Leviticus 25, 48)
supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)
si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum, (Liber Leviticus 25, 52)
Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)
et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 10)