Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam insuper addet partem domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro delicto. (Liber Leviticus 5, 24)
mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur”. (Liber Leviticus 6, 11)
et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur; (Liber Leviticus 7, 9)
si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas, (Liber Leviticus 7, 12)
panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione, (Liber Leviticus 7, 13)
Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. (Liber Leviticus 7, 24)
“Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum. (Liber Leviticus 7, 29)
et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum. (Liber Leviticus 7, 36)
Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis, (Liber Leviticus 7, 37)
Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus, (Liber Leviticus 8, 4)
Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 9)
filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 13)