Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)
dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. (Actus Apostolorum 20, 38)
Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. (Actus Apostolorum 21, 3)
Nos vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. (Actus Apostolorum 21, 7)
Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)
Tunc respondit Paulus: “Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu”. (Actus Apostolorum 21, 13)
Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; (Actus Apostolorum 21, 15)
Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. (Actus Apostolorum 21, 17)
At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; (Actus Apostolorum 21, 20)
“Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem”. 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit: (Actus Apostolorum 22, 1)
sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)
veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum. (Actus Apostolorum 22, 13)