Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur. (Liber Proverbiorum 28, 23)
Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur. (Liber Proverbiorum 28, 25)
Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)
Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit. (Liber Proverbiorum 30, 11)
Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis. (Liber Proverbiorum 30, 12)
Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae! (Liber Proverbiorum 30, 13)
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: “Non sum operata malum”. (Liber Proverbiorum 30, 20)
per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo, (Liber Proverbiorum 30, 22)
stellio manibus nititur et moratur in aedibus regis. (Liber Proverbiorum 30, 28)
Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, (Liber Proverbiorum 31, 4)