Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. (Liber II Maccabaeorum 3, 14)
Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem. (Liber II Maccabaeorum 3, 16)
Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur. (Liber II Maccabaeorum 3, 17)
Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem. (Liber II Maccabaeorum 3, 21)
Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat. (Liber II Maccabaeorum 3, 23)
et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem. (Liber II Maccabaeorum 3, 28)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: “Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; (Liber II Maccabaeorum 3, 33)
testabatur autem omnibus ea, quae sub oculis suis viderat, opera maximi Dei. (Liber II Maccabaeorum 3, 36)
benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere. (Liber II Maccabaeorum 4, 2)
Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium, (Liber II Maccabaeorum 4, 7)