Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 37)
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant. (Liber I Maccabaeorum 13, 53)
Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. (Liber I Maccabaeorum 14, 7)
Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erat qui eos terreret. (Liber I Maccabaeorum 14, 12)
Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret regionem et civitates in ea, (Liber I Maccabaeorum 14, 17)
scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent cum eo amicitias et societatem, quam fecerant cum Iuda et cum Ionatha fratribus eius; (Liber I Maccabaeorum 14, 18)
“Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 14, 20)
Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: “Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius? (Liber I Maccabaeorum 14, 25)
Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; (Liber I Maccabaeorum 14, 33)