Trouvé 5490 Résultats pour: Rat
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 7, 11)
Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: “Audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. (Liber II Paralipomenon 7, 12)
Nunc oculi mei erunt aperti, et aures meae attentae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit; (Liber II Paralipomenon 7, 15)
Et super domo ista, quae erat excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. (Liber II Paralipomenon 7, 21)
civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel. (Liber II Paralipomenon 8, 2)
Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel, (Liber II Paralipomenon 8, 7)
Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)
Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, (Liber II Paralipomenon 8, 12)
Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei. (Liber II Paralipomenon 8, 14)
Et exposuit ei Salomon omnia, quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei non perspicuum fecerit. (Liber II Paralipomenon 9, 2)
Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis et domum, quam aedificaverat, (Liber II Paralipomenon 9, 3)
necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus. (Liber II Paralipomenon 9, 4)