Trouvé 14 Résultats pour: Rahab

  • Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. (Liber Iosue 2, 1)

  • Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: “Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt”. (Liber Iosue 2, 3)

  • Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)

  • Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)

  • Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens: (Liber Iosue 6, 25)

  • Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab. (Liber Iob 9, 13)

  • In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab. (Liber Iob 26, 12)

  • Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic. (Liber Psalmorum 87, 4)

  • Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. (Liber Psalmorum 89, 11)

  • Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi Rahab otiosam. (Liber Isaiae 30, 7)

  • Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti Rahab, vulnerasti draconem? (Liber Isaiae 51, 9)

  • Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 5)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina