Trouvé 331 Résultats pour: Quos
Et delevit aedituos, quos posuerant reges Iudae ad sacrificandum in excelsis per civitates Iudae et in circuitu Ierusalem, et eos, qui adolebant Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli. (Liber II Regum 23, 5)
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta cubiculum Nathanmelech eunuchi, quod erat in Pharurim; currus autem solis combussit igne. (Liber II Regum 23, 11)
et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros bellatores, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos repperit in civitate, et scribam principis exercitus, qui probabat tirones de populo terrae, et sexaginta viros e populo terrae, qui inventi fuerant in civitate; (Liber II Regum 25, 19)
quos tollens Nabuzardan princeps satellitum duxit ad regem Babylonis in Rebla, (Liber II Regum 25, 20)
Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. (Liber I Paralipomenon 1, 32)
Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)
Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca; (Liber I Paralipomenon 6, 16)
Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum, (Liber I Paralipomenon 9, 22)
et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri. (Liber I Paralipomenon 14, 12)
Tunc dixit David: “Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 15, 2)