Trouvé 634 Résultats pour: Quis
Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 6, 12)
Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam? (Liber Ecclesiastes 7, 24)
Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)
ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei? (Liber Ecclesiastes 8, 7)
Stultus verba multiplicat: “Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. (Liber Ecclesiastes 10, 14)
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)
Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)
Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)
Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum. (Liber Sapientiae 8, 8)
Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. (Liber Sapientiae 9, 6)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? (Liber Sapientiae 9, 13)