Trouvé 765 Résultats pour: Quid
“Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum? (Prophetia Ezechielis 15, 2)
“Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; (Prophetia Ezechielis 17, 12)
“Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”? (Prophetia Ezechielis 18, 2)
Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem. (Prophetia Ezechielis 20, 29)
Et dixit ad me populus: “Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis?”. (Prophetia Ezechielis 24, 19)
Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”, (Prophetia Ezechielis 37, 18)
Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et profanum et inter mundum et immundum ostendent eis. (Prophetia Ezechielis 44, 23)
Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”. (Prophetia Danielis 4, 32)
Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. (Prophetia Danielis 6, 18)
Et ego audivi et non intellexi et dixi: “Domine mi, quid erit finis horum?”. (Prophetia Danielis 12, 8)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)