Trouvé 2304 Résultats pour: Quia
Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me”. (Liber Isaiae 49, 23)
Quia haec dicit Dominus: “Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob”. (Liber Isaiae 49, 26)
Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)
Attendite ad me, popule meus; et nationes, me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum statuam. (Liber Isaiae 51, 4)
Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)
Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion; induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem, civitas sanctitatis, quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. (Liber Isaiae 52, 1)
Quia haec dicit Dominus: “Gratis venumdati estis et sine argento redimemini”. (Liber Isaiae 52, 3)
Quia haec dicit Dominus Deus: “In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum. (Liber Isaiae 52, 4)
Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum””. (Liber Isaiae 52, 6)
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion. (Liber Isaiae 52, 8)
Gaudete et exsultate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem. (Liber Isaiae 52, 9)