Trouvé 2304 Résultats pour: Quia
Quid est dilecto tuo prae ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae ceteris, quia sic adiurasti nos? (Canticum Canticorum 5, 9)
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 5)
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)
Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; (Liber Sapientiae 2, 2)
ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur. (Liber Sapientiae 11, 16)
Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. (Liber Sapientiae 11, 23)
Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare; (Liber Sapientiae 12, 9)
per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)
cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)
In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo. (Liber Sapientiae 16, 8)
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari; (Liber Sapientiae 16, 9)