Trouvé 2304 Résultats pour: Quia
Et locutus est ad me idem vir: “Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 40, 4)
et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium. (Prophetia Ezechielis 41, 7)
Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii. (Prophetia Ezechielis 42, 5)
quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 42, 8)
Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi”. (Prophetia Ezechielis 42, 14)
Praeceptum quoque de oleo — batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro — decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C. (Prophetia Ezechielis 45, 14)
Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. (Prophetia Ezechielis 47, 11)
Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam. (Prophetia Ezechielis 47, 12)
Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; (Prophetia Ezechielis 47, 13)
et non venumdabunt ex eo neque mutabunt, neque transferetur oblatio terrae, quia sanctificata est Domino. (Prophetia Ezechielis 48, 14)
Respondit rex et ait: “Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. (Prophetia Danielis 2, 8)
et locutus Daniel ait: “Sit nomen Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt; (Prophetia Danielis 2, 20)