Mosaico decorativo

Trouvé 12053 Résultats pour: Qui

  • scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5, 20)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. (Epistula I Petri 1, 5)

  • ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 7)

  • De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, (Epistula I Petri 1, 10)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; (Epistula I Petri 1, 11)

  • quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)

  • sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, (Epistula I Petri 1, 15)

  • quoniam scriptum est: “Sancti eritis, quia ego sanctus sum”. (Epistula I Petri 1, 16)

  • Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, (Epistula I Petri 1, 17)

  • praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)

  • qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. (Epistula I Petri 1, 21)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina