Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos. (Epistula ad Galatas 5, 8)
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)
Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! (Epistula ad Galatas 5, 12)
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit; (Epistula ad Galatas 6, 3)
opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero. (Epistula ad Galatas 6, 4)
Unusquisque enim onus suum portabit. (Epistula ad Galatas 6, 5)
Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)