Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”. (Actus Apostolorum 22, 8)
Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum. (Actus Apostolorum 22, 9)
Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”. (Actus Apostolorum 22, 10)
Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis, (Actus Apostolorum 22, 12)
quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti. (Actus Apostolorum 22, 15)
Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”. (Actus Apostolorum 22, 16)
Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te; (Actus Apostolorum 22, 19)
Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est”. (Actus Apostolorum 22, 26)
Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)
Et, qui astabant, dixerunt: “Summum sacerdotem Dei maledicis?”. (Actus Apostolorum 23, 4)
Dixit autem Paulus: “Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices””. (Actus Apostolorum 23, 5)
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor”. (Actus Apostolorum 23, 6)