Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; (Evangelium secundum Ioannem 17, 25)
Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 2)
Responderunt ei: “Iesum Nazarenum”. Dicit eis: “Ego sum!”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 5)
et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 13)
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “Expedit unum hominem mori pro populo”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 14)
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?”. Dicit ille: “Non sum!”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 17)