Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
Et interrogaverunt illum dicentes: “Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. (Evangelium secundum Lucam 20, 21)
Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum (Evangelium secundum Lucam 20, 27)
Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem”. (Evangelium secundum Lucam 20, 33)
illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “Magister, bene dixisti”. (Evangelium secundum Lucam 20, 39)
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. (Evangelium secundum Lucam 20, 40)
“Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, (Evangelium secundum Lucam 20, 46)
qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem”. (Evangelium secundum Lucam 20, 47)
Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. (Evangelium secundum Lucam 21, 1)
Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: (Evangelium secundum Lucam 21, 5)