Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Lucam 11, 10)
Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Evangelium secundum Lucam 11, 11)
Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? (Evangelium secundum Lucam 11, 12)
quidam autem ex eis dixerunt: “In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia”. (Evangelium secundum Lucam 11, 15)
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit. (Evangelium secundum Lucam 11, 23)
Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)
Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)
Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)