Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Cum essent prope domum Michae, agnoscentes vocem adulescentis Levitae declinaverant illuc dicentes ad eum: “Quis te huc adduxit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire voluisti?”. (Liber Iudicum 18, 3)
Qui respondit eis: “Haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos”. (Liber Iudicum 18, 4)
Qui respondit eis: “Ite cum pace; Dominus respicit viam vestram et iter, quo pergitis”. (Liber Iudicum 18, 6)
Euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem, securum et quietum, nullo eis penitus resistente, magnarumque opum et procul a Sidoniis neque in societate cum Syria. (Liber Iudicum 18, 7)
Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus, responderunt: (Liber Iudicum 18, 8)
Ascendentesque castrametati sunt in Cariathiarim Iudae, qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim. (Liber Iudicum 18, 12)
dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, fratribus suis: “Nostis quod in domibus istis sit ephod et theraphim et sculptile atque conflatile? Videte quid vobis placeat, ut faciatis”. (Liber Iudicum 18, 14)
At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tulerunt; et sacerdos stabat ante ostium et sescenti viri armati. (Liber Iudicum 18, 17)
Tulerunt igitur, qui intraverant domum, sculptile, ephod et theraphim atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: “Quid facitis?”. (Liber Iudicum 18, 18)
Cui responderunt: “Tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum, ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel?”. (Liber Iudicum 18, 19)
Qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne, quod erat pretiosum, (Liber Iudicum 18, 21)
iamque a domo Michae essent procul, viri, qui habitabant in aedibus prope domum Michae, convocati secuti sunt filios Dan (Liber Iudicum 18, 22)