Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem. (Liber Iudicum 13, 2)
Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, (Liber Iudicum 13, 4)
quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum”. (Liber Iudicum 13, 5)
Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13, 8)
Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)
Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: “Tu es, qui locutus es mulieri?”. Et ille respondit: “Ego sum”. (Liber Iudicum 13, 11)
Cui Manue: “Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid circa puerum observare et facere debemus?”. (Liber Iudicum 13, 12)
et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat”. (Liber Iudicum 13, 14)
Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)
et dixit ad uxorem suam: “Morte moriemur, quia vidimus Deum”. (Liber Iudicum 13, 22)
Cui dixerunt pater et mater sua: “Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?”. Dixitque Samson ad patrem suum: “Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis”. (Liber Iudicum 14, 3)
Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. (Liber Iudicum 14, 9)