Mosaico decorativo

Trouvé 12053 Résultats pour: Qui

  • Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: “Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis”. (Liber Iosue 10, 6)

  • Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. (Liber Iosue 10, 14)

  • Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 16)

  • Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 17)

  • Qui praecepit: “Volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros, qui clausos custodiant. (Liber Iosue 10, 18)

  • Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes et extremos quoque fugientium caedite; ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus vestras”. (Liber Iosue 10, 19)

  • Caesis igitur adversariis plaga maxima usque ad internecionem, ut reliquiae tantum ex eis effugere possent in civitates munitas, (Liber Iosue 10, 20)

  • Praecepitque Iosue dicens: “Aperite os speluncae et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant”. (Liber Iosue 10, 22)

  • Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. (Liber Iosue 10, 23)

  • Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: “Accedite et ponite pedes super colla regum istorum”. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent, (Liber Iosue 10, 24)

  • Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque ligna; fueruntque suspensi usque ad vesperum. (Liber Iosue 10, 26)

  • Eodem quoque die Macedam cepit Iosue et percussit eam in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius; non dimisit in ea ullas reliquias fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho. (Liber Iosue 10, 28)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina