Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31, 18)
praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: (Liber Deuteronomii 31, 25)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina. (Liber Deuteronomii 32, 2)
Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! (Liber Deuteronomii 32, 3)
Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)
Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? (Liber Deuteronomii 32, 6)
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. (Liber Deuteronomii 32, 11)
Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo. (Liber Deuteronomii 32, 15)
Petram, quae te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. (Liber Deuteronomii 32, 18)
Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae. (Liber Deuteronomii 32, 19)
Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. (Liber Deuteronomii 32, 30)