Trouvé 12053 Résultats pour: Qui
His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”. (Liber Deuteronomii 20, 8)
si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, serviet tibi sub tributo. (Liber Deuteronomii 20, 11)
Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas? (Liber Deuteronomii 20, 19)
Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est, (Liber Deuteronomii 21, 6)
Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam. (Liber Deuteronomii 21, 14)
Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit, (Liber Deuteronomii 21, 18)
non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec. (Liber Deuteronomii 22, 5)
tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, (Liber Deuteronomii 22, 15)
et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit, (Liber Deuteronomii 22, 16)
Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa, (Liber Deuteronomii 22, 23)
educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)