Trouvé 296 Résultats pour: Quando
Et ait illis: “Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. (Evangelium secundum Marcum 4, 6)
ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 12)
quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?”. Dicunt ei: “Duodecim”. (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
“Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?”. Et dicunt ei: “Septem”. (Evangelium secundum Marcum 8, 20)
“Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?”. (Evangelium secundum Marcum 13, 4)
Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 12)
In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; (Evangelium secundum Lucam 4, 25)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. (Evangelium secundum Lucam 12, 36)