Mosaico decorativo

Trouvé 651 Résultats pour: Propter

  • Et ait illi: “Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua”. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)

  • Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)

  • Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, (Evangelium secundum Marcum 10, 7)

  • Ait Iesus: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)

  • Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 13, 9)

  • et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)

  • Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. (Evangelium secundum Marcum 13, 20)

  • “Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)

  • Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. (Evangelium secundum Lucam 7, 7)

  • Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)

  • Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam. (Evangelium secundum Lucam 9, 24)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina