Mosaico decorativo

Trouvé 1243 Résultats pour: Promissa Terra Iudices

  • Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum. (Liber Ieremiae 44, 28)

  • Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)

  • Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. (Liber Ieremiae 46, 27)

  • Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)

  • A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius. (Liber Ieremiae 49, 21)

  • Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae: (Liber Ieremiae 50, 1)

  • Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem. (Liber Ieremiae 50, 8)

  • Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi bellatoris electi non revertetur vacua. (Liber Ieremiae 50, 9)

  • Vox belli in terra et contritio magna. (Liber Ieremiae 50, 22)

  • Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 50, 25)

  • Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. (Liber Ieremiae 50, 28)

  • Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. (Liber Ieremiae 50, 38)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina