Trouvé 5078 Résultats pour: Pro
Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. (Liber Numeri 21, 9)
Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth, (Liber Numeri 21, 10)
quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. (Liber Numeri 21, 13)
Idcirco dicitur in proverbio: “Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! (Liber Numeri 21, 27)
Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est. (Liber Numeri 22, 1)
dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum". (Liber Numeri 22, 11)
Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”. (Liber Numeri 22, 13)
paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti"”. (Liber Numeri 22, 17)
Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis. (Liber Numeri 22, 21)
Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)
assumptaque parabola sua, dixit: “De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". (Liber Numeri 23, 7)