Trouvé 5078 Résultats pour: Pro
Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)
et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 9, 14)
et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia. (Epistula II ad Corinthios 10, 6)
non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. (Epistula II ad Corinthios 12, 5)
et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar. (Epistula II ad Corinthios 12, 7)
Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; (Epistula II ad Corinthios 12, 8)
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum. (Epistula II ad Corinthios 12, 10)
signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar? (Epistula II ad Corinthios 12, 15)